Christmas: Sannazaro, De Partu Virginis

Tum rutilus caeli alipotens, cui lactea fandi / Copia, divinique fluunt e pectore rores / ambrosiae, quibus ille acres mulcere procellas / possit, et iratos pelago depellere ventos: / "Exue, Dia, metus animo, paritura verendum / caelitibus Numen, sperataque gaudia terris, / aeternamque datura venis per saecula pacem. / Haec ego, siderea missus tibi nuncius arce, / sublimis celeres vexit quem penna per auras, / vaticinor, non insidias, non nectere fraudes / edoctus: longe a nostris fraus exulat oris. / Quippe tui magnum magn’ incrementa per orbem / ips’ olim partus, Virgo, sobolisque beatae / adspicies: vincet proavos, proavitaque longo / extendet jur’ imperio, populisque vocatis / ad solium, lat’ ingentes moderabitur urbes: / nec sceptri jam finis erit, nec terminus aevi; / quin justis paulat’ animis pulcherrima surget / relligio: non monstra, piis sed numina templis / placabunt castae diris sine caedibus arae".