Gibraltar (Utrecht treaty)

Rex Catholicus pro se, Haeredibus, & successoribus suis, hisce cedit Coronae Magnae Britanniae plenam, integramque Proprietatem Urbis & Arcis Gibraltar nuncupatae, una cum Portu, Munitionibus, Fortalitiisque eodem pertinentibus, dictamque Proprietatem habendam, fruendamque dat absolute, cum Jure omnimodo in perpetuum, sine ulla exceptione, vel impedimento quolibetcunque.

Quo vero Abusus, Fraudesque in Mercimoniis quibuscunque importandis, evitentur, vult Rex Catholicus, atque intelligendum censet, ut Proprietas supranominata Magnae Britanniae cedatur, sine Jurisdictione quapiam Territoriali, & absque Communicatione aliqua aperta cum Regione circumvicina Terram versus.

Quandoquidem vero Communicatio cum Ora Hispanica maritimo Itinere omni tempore nec tuta, neque aperta esse possit, eoque fiat, ut Milites Praesidiarii, aliique Incolae dictae Urbis Gibraltaricae in summas adducantur angustias; Cumque Regis Catholici mens solum modo sit, ut fraudulentae Mercium Importationes, ut praedictum est, Communicatione Terrestri impediantur, provisum igitur est, ut Commeatum, resque necessarias in usum Copiarum Praesidiarium, Incolarum, Naviumque in Portu stantium pecunia numerata in Ditione Hispanica circumvicina, iis in casibus emere liceat.