Giovanni Pontano, Baiae 1.3: De Batilla puella in balneis

Baianas petiit Batilla thermas / Dumque illi tener it comes Cupido / Atque una lavat et fovetur una, / Dum molli simul in toro quiescit / Ac ludos facit improbasque rixas, / Sopito pueroque lassuloque / Arcum surripuit Batilla ridens, / Mox picta latus instruit pharetra / Et molles iacit huc et huc sagittas. / Nil, o nil reliquum miselli amantes, / Nil his impenetrabile est sagittis: / Heu, cladem iuvenum senumque, Baias!