New France

Hi in herbis et arundinibus latitantes, ubi ad eum locum pervenimus in quo nobis insidias paraverant, bombardas, quas satis magna numero habebant, exploserunt, occiderunt tamen neminem. Ad primos bombarbarum ictus, Hurones paene omnes, relictis canois - ad littus enim, quod media in alveo concitatior sit amnis, adnavigabamus - concitata fuga se in penitissimas sylvas abdiderunt. Relicti igitur nos Galli quatuor cum paucis, partim christianis vel catechumenis praemissa ad Christum oratione hosti resistimus. Sed cum  pauci, id est vix duodecim aut quatuordecim cum triginta confligimus obruimur numero. Pugnamus tamen, donec videntes socii nostril alias canoas ex adversa fluminis ripa sibi imminere, animos cadentes aufugerunt. Tunc Gallorum qui inter primos decertabat, Renatus Goupil nomine, et aliquot ex Huronibus capti sunt. Ego autem haec videns nec fugere volui, nec potui. Quo enim nudis pedibus fugissem? Potuissemne Gallorum unum aliosque Hurones iam captos, aut capiendos, non baptizatos relinquere? Itaque, cum hostes, ut fugientesinsequerentur, me in uno loco ubi pugnatum fuerat stantem praeteriissent unum ex his qui ad captorum custodiam remanserat advoco moneoque me captivum captivo Gallo adiungat, velle me sicut itineris, ita etiam periculorum et mortis ipsius esse socium. Ille vix credens multumque sibi timens accedit meque iam captis adiungit.