New France 2 - Krampus Special

Castitatem ut pupillam oculi servabat tam illaesam ut, media in barbarie ipsoque ut ita dicam libidinis in regno, purus  semper atque integerrimus perstiterit, haud minus quam si desertas rupes atque inaccessa hominibus loca solus incoluisset. Quadam die obviam habuit foeminam, remoto ab arbitris in loco, quae fidem eius tentavit haud obscuris verbis. Haec foeda in aures viri castissimi non in pectus, descenderunt. Ne responso quidem eam dignatus  est, silentio pugnandum ratus signoque cruccis, quibus armis victus daemon evanuit, huius lascivae foeminae habitum et vocem mentitus.