Papal Resignation

Ego Carolus de Malatestis Armini, et nonnullarum aliarum terrarum in temporalibus Vicarius, necnon Provinciae Romandiolae Rector pro Sanctissimo in Christo Patre Nomine Gregorio divina providentia Papa Duodecimo et Sanctae Romanae Ecclesiae generalis, atque eiusdem Sanctissimi Domini nostri Papae procurator, habens ad infra scripta plenum, speciale et irrevocabile mandatum, quemadmodum constat per bullam authenticam Sanctissimi Domini nostri praedicti proxime lectam, nulla oppressus aut coactus violentia aut nullo ductus errore, ut omnibus aperte pateat per effectum, quanta synceritate, quantaque cordis affectione sacram unionem et redintegrationem Christianorum in unitate Sanctae matris Ecclesiae prosecurus fuit, prosequaturque per viam etiam renunciationis inclusive pure et libere et syncere pro  cura  torio nomine ipsius sanctissimi Domini nostri Gregorii Papae Duodecimi in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti renuncio et cedo expresse in his scriptis, realiter et cum effectu, iuri, titulo et possessioni quod, quem et quam ipse habet in Papatu ...