Spring (from Joachim Münsinger's "Austrias")

Ver placidum, frondeis nemori, syluisque reponens,
Quas glacialis hiems Borea grassante hiemali
Discussit, renovatque comas, formosaque prata.
Ergo iam rident silvae, iam frondibus arbos
Luxuriat fecunda novis: iam palmite gemmae
Turgent in vitidi segetes iam laetus opimas
Fundit ager, multo reddens cum foenore semen,
Et blando strepidant volucrum nemora avia cantu;
Indomiti pariter cessant Eurique Notique,
Trux Aquilo cessat, tantum per florea rura
Regna tenent molles Zephyri, atque tepentior aura
Pectora nunc hominum mulcet Divosque serenat.