Valentine’s Day (Campion, Epigr. 2.60)

Somno compositam iacere Clytham / Advertens Lycius puer puellam, / Hanc furtim petit, et genas prehendens / Molli basiolum dedit labello. / Immotam ut videt, altera imprimebat / Sensim suavia, moxque duriora; / Istaec conticuit velut sepulta. / Subrisit puer, ultimumque tentat / Solamen, nec adhuc movetur illa / Sed cunctos patitur dolos dolosa. / Quis tandem stupor hic? cui nec anser / Olim, par nec erat vigil Sibilla; / Nunc correpta eadem novo veterno, / Ad notos redit indies sopores.