Neo-Latin Podcast

Neo-Latin Podcast

The Ludwig Boltzmann Institute for Neo-Latin Studies ‘Neo-Latin Podcast’ introduces and presents selected pieces from the wide-ranging and diverse world of Neo-Latin literature. In line with the Institute's wider goals, the podcast aims to underline the importance of Neo-Latin and to garner enthusiasm for some of its well-known pieces as well as its very many hidden gems.

Franciscae meae laudes - Baudelaire

Franciscae meae laudes
 
Novis te cantabo chordis,
O novelletum quod ludis
In solitudine cordis.
 
Esto sertis implicata,
Ô femina delicata
Per quam solvuntur peccata!
 
Sicut beneficum Lethe,
Hauriam oscula de te,
Quae imbuta es magnete.
 
Quum vitiorum tempestas
Turbabat omnes semitas,
Apparuisti, Deitas,
 
Velut stella salutaris
In naufragiis amaris.....
Suspendam cor tuis aris!
 
Piscina plena virtutis,
Fons æternæ juventutis

Valentine’s Day (Campion, Epigr. 2.60)

Somno compositam iacere Clytham / Advertens Lycius puer puellam, / Hanc furtim petit, et genas prehendens / Molli basiolum dedit labello. / Immotam ut videt, altera imprimebat / Sensim suavia, moxque duriora; / Istaec conticuit velut sepulta. / Subrisit puer, ultimumque tentat / Solamen, nec adhuc movetur illa / Sed cunctos patitur dolos dolosa. / Quis tandem stupor hic? cui nec anser / Olim, par nec erat vigil Sibilla; / Nunc correpta eadem novo veterno, / Ad notos redit indies sopores.

 

Christmas: Sannazaro, De Partu Virginis

Tum rutilus caeli alipotens, cui lactea fandi / Copia, divinique fluunt e pectore rores / ambrosiae, quibus ille acres mulcere procellas / possit, et iratos pelago depellere ventos: / "Exue, Dia, metus animo, paritura verendum / caelitibus Numen, sperataque gaudia terris, / aeternamque datura venis per saecula pacem. / Haec ego, siderea missus tibi nuncius arce, / sublimis celeres vexit quem penna per auras, / vaticinor, non insidias, non nectere fraudes / edoctus: longe a nostris fraus exulat oris.

Gibraltar (Utrecht treaty)

Rex Catholicus pro se, Haeredibus, & successoribus suis, hisce cedit Coronae Magnae Britanniae plenam, integramque Proprietatem Urbis & Arcis Gibraltar nuncupatae, una cum Portu, Munitionibus, Fortalitiisque eodem pertinentibus, dictamque Proprietatem habendam, fruendamque dat absolute, cum Jure omnimodo in perpetuum, sine ulla exceptione, vel impedimento quolibetcunque.

Spring (from Joachim Münsinger's "Austrias")

Ver placidum, frondeis nemori, syluisque reponens,
Quas glacialis hiems Borea grassante hiemali
Discussit, renovatque comas, formosaque prata.
Ergo iam rident silvae, iam frondibus arbos
Luxuriat fecunda novis: iam palmite gemmae
Turgent in vitidi segetes iam laetus opimas
Fundit ager, multo reddens cum foenore semen,
Et blando strepidant volucrum nemora avia cantu;
Indomiti pariter cessant Eurique Notique,
Trux Aquilo cessat, tantum per florea rura
Regna tenent molles Zephyri, atque tepentior aura

Papal Resignation

Ego Carolus de Malatestis Armini, et nonnullarum aliarum terrarum in temporalibus Vicarius, necnon Provinciae Romandiolae Rector pro Sanctissimo in Christo Patre Nomine Gregorio divina providentia Papa Duodecimo et Sanctae Romanae Ecclesiae generalis, atque eiusdem Sanctissimi Domini nostri Papae procurator, habens ad infra scripta plenum, speciale et irrevocabile mandatum, quemadmodum constat per bullam authenticam Sanctissimi Domini nostri praedicti proxime lectam, nulla oppressus aut coactus violentia aut nullo ductus errore, ut omnibus aperte pateat per effectum, quanta synceritate, qua

New France 2 - Krampus Special

Castitatem ut pupillam oculi servabat tam illaesam ut, media in barbarie ipsoque ut ita dicam libidinis in regno, purus  semper atque integerrimus perstiterit, haud minus quam si desertas rupes atque inaccessa hominibus loca solus incoluisset. Quadam die obviam habuit foeminam, remoto ab arbitris in loco, quae fidem eius tentavit haud obscuris verbis. Haec foeda in aures viri castissimi non in pectus, descenderunt. Ne responso quidem eam dignatus  est, silentio pugnandum ratus signoque cruccis, quibus armis victus daemon evanuit, huius lascivae foeminae habitum et vocem mentitus.

New France

Hi in herbis et arundinibus latitantes, ubi ad eum locum pervenimus in quo nobis insidias paraverant, bombardas, quas satis magna numero habebant, exploserunt, occiderunt tamen neminem. Ad primos bombarbarum ictus, Hurones paene omnes, relictis canois - ad littus enim, quod media in alveo concitatior sit amnis, adnavigabamus - concitata fuga se in penitissimas sylvas abdiderunt. Relicti igitur nos Galli quatuor cum paucis, partim christianis vel catechumenis praemissa ad Christum oratione hosti resistimus.

Giovanni Pontano, Baiae 1.3: De Batilla puella in balneis

Baianas petiit Batilla thermas / Dumque illi tener it comes Cupido / Atque una lavat et fovetur una, / Dum molli simul in toro quiescit / Ac ludos facit improbasque rixas, / Sopito pueroque lassuloque / Arcum surripuit Batilla ridens, / Mox picta latus instruit pharetra / Et molles iacit huc et huc sagittas. / Nil, o nil reliquum miselli amantes, / Nil his impenetrabile est sagittis: / Heu, cladem iuvenum senumque, Baias!

 

Pages