Neo-Latin Podcast

Matthias Ringmann Philesius, Carmen de Vogeso

Mons Vogesus sumit Rhaetis ex Alpibus ortum / Et viridi costa te quoque, Trevir, adit, / Gallica Teutonicis qui separat arva colonis, / Ex cuius venis multa fluenta scatent. / Occiduum pars aspectans Titana perenne / Frondet pinetis conspcienda suis, / Et Mosam et Mortam, Mortanam, te quoque Sella, / Immittit Gallis divite fonte plagis. / Confluit unda omnis haec antea (vidimus ispi), / Quam Mediomatricum videt urbis agros. / Hince Mosella, unum gemino de nomine nomen, / Ingreditur Rhenum, pluribus auctus aquis.

Andreas Friz, Epistula de tragoediis

Stylum et elocutionem quod attinet, hic equidem quantus in re Poetica sis, appareat. Cave solem unquam suo nomine appelles. Phoebum semper, quin ne sic quidem, multi enim forent, qui hoc nomen intelligerent. Hyperione natum dicito, aut quid ejusmodi. Phaetontis currus, Pyrois, Eous, et Aethon tibi carmen assiduo impleant. Si de inferis loquaris, non Styga, non Lethem, sed nec Phlegetonta silebis. Denique conare, ut tragoedia tua totius sit Mythologiae synopsis.

John Owen, Epigrams

2.152: Abscindi passus caput est a corpore Morus, / Abscindi crines noluit a capite. // 2.85: Stultitiae laudem scripsisti primus, Erasme. / Indicat ingenium stultitia ista tuum. // 1.79: Cum verbum sit eras, mus nomen, quid sit Erasmus / Ingenio lector colligat inde suo.

Jacob Balde, Odes 1.12: Ad amphoram cerevisiariam

Horace, Odes 3.21: O nata mecum consule Manlio, / seu tu querelas siue geris iocos / seu rixam et insanos amores / seu facilem, pia testa, somnum [...] // Balde, Odes 1.12: O nata Capri sidere frigido, / Seu tu querelam sive geris minas, / Seu ventris insanum tumultum et / Difficilem, mala testa, somnum; // Quocumque servas nomine toxicum / Numquam moveri digna bono die, / Averte nolenti poetae / Promere languidius venenum // Non ille, quamquam Gorgoneis madet / Assuetus undis, te bibet horridus. / Narratur et Boius Menalcas / Saepe tuo doluisse aceto.

J. J. Scheuchzer, Itinera Alpina, Book 4

Historiam, quae a scopo meo non abludit, referam. Accidit, ut rupicapris insidias structurus ipse, et cum eo duo alii, per rupes glaciales Limmerenses incederent, ipse autem hodegos praeiens dum firmo pede super nivem se ingredi putabat, subito incideret in fissuram profundam; Socii, qui hominem ex oculis amisere, de vita boni viri tantum non desperantes nihilominus omnes intentaturi vires in proximam casam alpinam (quae milliare circiter hinc distabat) migrarunt auxilia petituri.

Pages