Andreas Friz, Epistula de tragoediis

Stylum et elocutionem quod attinet, hic equidem quantus in re Poetica sis, appareat. Cave solem unquam suo nomine appelles. Phoebum semper, quin ne sic quidem, multi enim forent, qui hoc nomen intelligerent. Hyperione natum dicito, aut quid ejusmodi. Phaetontis currus, Pyrois, Eous, et Aethon tibi carmen assiduo impleant. Si de inferis loquaris, non Styga, non Lethem, sed nec Phlegetonta silebis. Denique conare, ut tragoedia tua totius sit Mythologiae synopsis. Opponunt inepti quidem, sine ejusmodi eruditionibus magno numero congestis, phrasibus et epithetis obscurioribus sublimem et gravem stylum esse posse. Tragoedias pro auditoribus saltem non nimis rudibus esse dicunt, eruditos enim homines, nisi assiduo in poetis versentur, vim harum phrasium assecuturos vix esse, ita temperandas eruditiones, ut a mediocriter docto commode intelligi possint. Sed tu ejusmodi amusos, eruditionis hostes nunquam audies, si sapis. Si sensum non intellexerint auditores, ipsorum haec culpa erit, quod memoria tam sint infirma, ut ne triginta aut quadraginta annis quidem, quibus a scholis absunt, totam mythologiam in memoria [236v] retinere potuerint. Aut cur non lexica mythologica in eam rem ubivis secum parata habent? Si te non intellexerint auditores, saltem admirabuntur. Si hoc non, tu tibi plaude, satis est. Quod si vero illi taedio victi ante finem tragoediae fugerint, suo damno id fecerint, ultimum enim saltum non videbunt, quem ad compensandum taedium, quod praevideras, data opera adornasti