J. J. Scheuchzer, Itinera Alpina, Book 4

Historiam, quae a scopo meo non abludit, referam. Accidit, ut rupicapris insidias structurus ipse, et cum eo duo alii, per rupes glaciales Limmerenses incederent, ipse autem hodegos praeiens dum firmo pede super nivem se ingredi putabat, subito incideret in fissuram profundam; Socii, qui hominem ex oculis amisere, de vita boni viri tantum non desperantes nihilominus omnes intentaturi vires in proximam casam alpinam (quae milliare circiter hinc distabat) migrarunt auxilia petituri. Hi postquam pannos quovis rudes in lacinias resciderunt, demissuri eas in fissuram et hominem extracturi, redierunt. Vir interim bonus frigore semimortuus, dimidio suo corpore erat in angusto glaciali carcere detentus, umbilicotenus autem in aquam coeterum profundissimam simul demersus, undique adeo catenis aquae, glaciei, aeris, gelidis constrictus. Nihilominus tamen tot remanserunt semianimi vires quae suffecerunt ad circumligandum se funiculo, quem salvatores demiserant. Huius ope ad summam fere fissurae marginem protracto, rupto subito funiculo, relabitur in pristinum carcerem, imo vero ex Scylla in Charybdim. Periculum reduplicavit fractura, quam nunc passus est brachii, sed et funiculi dimidium, quod ipse secum in infortunii adaucti signum retulit in foveam. Animo nondum despondent, reliquas ipsis lacinias denuo discindunt atque demittunt. Has de novo ipsius brachii fracti ope circumligat, tentaturus quid Dei providentia de se decreverit. Sic funiculi admodum debilis ope, sed divina assistente gratia, protractus in dias luminis auras, in lipothymiam cadit, ex qua tandem ad se rediit, eos qui sibi opem tulerunt oculis terrore tantum non conglaciatis, laeto tamen vultu aspexit, et ita domum se deferri passus est, et nobis in ipso hoc itinere fassus est, vix temperare sibi posse a lacrimis, quoties periculi tam evidentis ad una parte, et divinae opis ab altera, memoria refricetur.