Jacob Balde, Odes 1.12: Ad amphoram cerevisiariam

Horace, Odes 3.21: O nata mecum consule Manlio, / seu tu querelas siue geris iocos / seu rixam et insanos amores / seu facilem, pia testa, somnum [...] // Balde, Odes 1.12: O nata Capri sidere frigido, / Seu tu querelam sive geris minas, / Seu ventris insanum tumultum et / Difficilem, mala testa, somnum; // Quocumque servas nomine toxicum / Numquam moveri digna bono die, / Averte nolenti poetae / Promere languidius venenum // Non ille, quamquam Gorgoneis madet / Assuetus undis, te bibet horridus. / Narratur et Boius Menalcas / Saepe tuo doluisse aceto. // Tu triste tormentum ingenio admoves / Plerumque leni; tu sapientium / Et pectus oblimas et ora / Ne retegant animum fidelem. // Te pestilentem neglegit anxius / Dives sed addis cornua pauperi / Post te neque iratos trementi / Regum apices neque militum arma. // Te messor, et quae cocta aderit, Ceres / Segnesque nodum solvere rustici / Unctaeque producent lucernae, / Dum rediens fugat astra Phoebus.