Matthias Ringmann Philesius, Carmen de Vogeso

Mons Vogesus sumit Rhaetis ex Alpibus ortum / Et viridi costa te quoque, Trevir, adit, / Gallica Teutonicis qui separat arva colonis, / Ex cuius venis multa fluenta scatent. / Occiduum pars aspectans Titana perenne / Frondet pinetis conspcienda suis, / Et Mosam et Mortam, Mortanam, te quoque Sella, / Immittit Gallis divite fonte plagis. / Confluit unda omnis haec antea (vidimus ispi), / Quam Mediomatricum videt urbis agros. / Hince Mosella, unum gemino de nomine nomen, / Ingreditur Rhenum, pluribus auctus aquis. / Sed quae pars solem versus se exponit Eoum, / Ostendit nostris et iuga celsa locis / (Quamvis ornetur nemorosis vallibus atque / Arboribus variis floreat omnis apex), / Munera cum liquido praebet Cerealia Baccho / Ipsaque frondescit frugibus omnigenis. / Mitis in apricis ibi crescit collibus uva, / Alsaticam dicunt, nomen ei Alsa facit. / Hinc Bavari, Suevi, praedulcia dona Lyaei, / Potum Teutoniae maxima parsque capit. / Hinc Bruscha, hinc Matra et decurrit origine Sara, / Alsa hinc cum vico, tu quoque, Schara, fluis, / Torrentem pratis villanum immittit amoenis, / Qui radit patrias valle virente domos. / Et iuvat a longe spectare cacuminis arces, / Quas servant clari nobilitate viri. / Odilia in summo requiescit vertice montis, / Odilia Alsatici gloria summa soli. / Felix ante alios Vogesus (mihi patria) montes, / Bacchica qui liquidis pocula iungit aquis.