Conrad Celtis, Amores

Amores 1.2

Ad Nicolaum Gelonum se amore captum Musis Heliconiis intendere non posse

Quid mea festivis impellis pectora verbis
    Fontibus Aonidum tingere labra monens?
Non ego iam Phoebo rapior nec Apollinis ira
    Et mihi Pierium displicet omne nemus.
Seu mea Saturnus gelidus modo plectra inoratur
    Et vetat, ut solitis non trahar ipse lyris,
Aut torvum meditor trepido certamine Martem,
    (Qui modo Sarmaticos cogit in arma viros,

Amores 1.3

Ad Hasilinam de aborta tempestate, dum Cracoviam Sarmatiae peteret, et signo veris.

Tempus erat, pluvio dum Phoebus surgit in austro
    Phrixeaeque petit sidera blandus ovis,
Iuppiter ad gremium sese cum Virginis almum
    Suscipit, ut prolem proferat illa novam,
Et novus in verno pubescit tempore mundus
    Et solvit tepidos humida terra sinus,
Ut pariat flores roseis et lilia campis
    Et tegat umbrosis frondea tecta comis,
Iamque Amor ad coitus properat stimulatque Cupido

Amores 1.1

Ad Fridianum Pignuclum Lucensem infeliciter se ad amorem natum ex configuratione horoscopi sui.

Sidera quae nostrae fuerint natalia vitae,
    Candide Pignuci, carmine nosse cupis.
Accipe, per Latias vates doctissimus oras,
    Lucanae gentis gloria magna tuae:
Nox erat et Februae submerso sole Calendae
    Transierant mensis februa maesta colens.
Candidus inflexa Phoebus tunc stabat in Urna,

Pages