Conrad Celtis, Amores I

Conrad Celtis, Amores I - Translation Project

The Ludwig Boltzmann Institute for Neo-Latin Studies profits from a truly international team united by its interest in the Latin literature written from the beginning of the Renaissance onwards. On the basis of this shared linguistic and cultural knowledge, a team of collaborators from the Institute now aims to make the first book of Conrad Celtis’ Amores available to readers in as broad a range of modern languages as possible.

Amores 1.1

Ad Fridianum Pignuclum Lucensem infeliciter se ad amorem natum ex configuratione horoscopi sui

Sidera quae nostrae fuerint natalia vitae,
    Candide Pignuci, carmine nosse cupis.
Accipe, per Latias vates doctissimus oras,
    Lucanae gentis gloria magna tuae:
Nox erat et Februae submerso sole Calendae
    Transierant mensis februa maesta colens.
Candidus inflexa Phoebus tunc stabat in Urna,
    Proxima cui nitidae stella serena Lyrae.

Amores 1.2

Ad Nicolaum Gelonum se amore captum Musis Heliconiis intendere non posse

Quid mea festivis impellis pectora verbis
   Fontibus Aonidum tingere labra monens?
Non ego iam Phoebo rapior nec Apollinis ira
   Et mihi Pierium displicet omne nemus.
Seu mea Saturnus gelidus modo plectra moratur
   Et vetat, ut solitis non trahar ipse lyris,
Aut torvum meditor trepido certamine Martem,
   (Qui modo Sarmaticos cogit in arma viros,

Amores 1.3

Ad Hasilinam de aborta tempestate, dum Cracoviam Sarmatiae peteret, et signo veris

Tempus erat, pluvio dum Phoebus surgit in austro
   Phrixeaeque petit sidera blandus ovis,
Iuppiter ad gremium sese cum Virginis almum
   Suscipit, ut prolem proferat illa novam,
Et novus in verno pubescit tempore mundus
   Et solvit tepidos humida terra sinus,
Ut pariat flores roseis et lilia campis
   Et tegat umbrosis frondea tecta comis,

Amores 1.4

Ad Bernardum Viliscum Roxolanum, quo interprete ad puellam usus erat

Quae venit in claram libi segnis epistola dextram.
    Scripta fuit, tristi qua patet ore specus
Salque tenebrosis excisum in saxa cavernis
    Sarmaticos multo ditat in aere duces,
Hic ego iocundis habito privatus amicis
    Et mihi, quae vita carior. Hasa manet;
Hanc mihi blandiloquo salvam si dixeris ore,
    Ipse mihi fidus semper amicus eris.
In studia et mores aequalis visus uterque,

Amores 1.5

Ad Hasilinam cum descriptione Carpathi seu Suevi montis

O mihi magnarum curarum Hasilina levamen,
   O mihi quae flammas tollere sola potes!
Sola mihi placido commutas tempora vultu
   Luctifica et mentis nubila quaeque Sugas.
Ecce, iterum in mea membra ruit blandissimus hostis
   Et premit assueto subdita colla iugo;
Fluctuat in variis iterum mens aegra procellis
   Praecipilemque parat mergere saevus amor.
Qualiter incertam fragili cum cortice cymbam

Amores 1.6

Ad lanum Terinum de salifodinis Sarmatiae, quas per funem immissus lustraverat

Iane, canens gelidis repetebam saepe sub antris,
   Cur nullo nobis tempore scripta dares.
Forte tuum reris vatem mersum esse profundo.
   Pandit ubi tristes Sarmatis ora specus
Multaque de umbrosis caeduntur saxa cavernis.
   Quae niveum tribuunt igne soluta salem.
Vel saltem poteras paucis mandasse: „Valeto,
   Celtis, et infernas i, rediture, domos!“

Amores 1.7

Ad Hasilinam perfidiam et inconstantiam sibi exprobrat ignemque tectum magis urere

Est locus, instructo qui clauditur undique muro
   Statque in convexo pendulus orbe lapis;
Illius angusta laxatur ianua rima
   Et fissum tenui poste foramen hiat,
Quo meus altus amor vaga lumina pascere suevit,
   Dum visu curas posse levare putat.
Sed ferit occultis gravior me flamma sagittis
   Et crescunt tacitis vulnera caeca notis,

Amores 1.8

Ad Hasilinam insertum heroicum

O cunctas Hasilina super formosa puellas,
Sarmatiae gelidis quas clausit Vistula ripis
Et quas undosus variis erroribus Hister
Irrigat, Hercynio nec talem Alemania saltu
Nutrit in Arctoas extendens brachia terras,
Pulchrior Hesperiis Rheni et praelata puellis.
Forma colorque viget, niveae dum vincula plantae
Exeris, aetherias nymphas cum gressibus aequas.
Purpureis suffusa genis tua lactea splendet

Amores 1.9

Ad Hasilinam a se relegatam, quomodo et qualem philosophus amare debeat

Prima mei fueras, Hasilina o, causa doloris
   Florem libatae virginitatis habens,
Cum mihi iam dederant natalia sidera quinque
   Lustra per hibernum continuata diem,
Phoebus Febriles ubi fecit in orbe Calendas
   Lumina purpureus sub Ganymede regens.
Impia sed nostros nunc aspernaris amores
   Meque tuis flammis saeva perire sinis.
Qualiter Herculeos olim consumpserat artus

Pages